- MITRA
- MITRASyriacum Scaligero: ab antique μίω, i. e. μιτόω ligo, Eustath. a μίτος, i. e. filum, Etymol. Lat. Vitta, Hebr. Gap desc: Hebrew funis, χοινίον: proprie signisicat tegmen muliebris capitis. Et quidem aliquando sonat redimiculum capitis, e quo pendebant fasciolae, quae phylla dicebantur, quod florum instar dependerent: quam notionem deprchendimus, apud Ovid. Ep. Deianirae ad Herculem, Heroid. 9. v. 63.Ausus et hirsutos mitrâ redimire capillos:Ubi pro fascia circa apicem capillos obligante sumitur: Alias integrum capitis tegmen denotat. Sic apud Papinium l. 9. Theb. v. 795. Atlantiades se effeminatum negans ait, haud quaquam deformes vertice Mitras induimus. Forma eius huiusm odifuit, ut e pileo incurvo propenderent vittae quaedam seu taeniae buccas tegentes, ut alt Servius Aen. l. 4. v. 216. Hinc Pollux Mitras et anademata coniunxit. Dionys. Lambinus ad Lucret. l. 4. v. 1122.Et bene parta Patrum fiunt. anademata Mitrae.Redimicula vocat Virg. Aen. l. 9. v. 616. Baccarum tegmina Lutatius ad Statium d. l. quod redimicula propendentia baccis, h. e. margaritis aliisve pretiosis talibus globulis, plena essent, ita tamen facta, ut circum Mitram involvi possent: Religamina Prudentius Psychom. v. 359.Ut mitra caesariem cohibens aurata virilem,Combibat infusam croceô religamine nar dem etc.Coeterum multiplicibus implexae spiris, versicolores fuêre, teste Plinio l. 35. c. 9. et sub mento redimicula substringebantur, ut discimus ex Claudiano in Eutrop. l. 2. v. 195.--------- ---------- Mitrâ redeunte capillosStrinxerat.Diximus, muliebris capitis fuisse tegmen, Hic in viris Mitra usus improbatus, indequeapud Virgilium Aen. l. 4. Aeneae ab Hiarba vestis haec, tamquam minusapta viro, exprobratur. Imo nec femineô satis digna sexu, postquam meretricum essecoepit, ut Servius ad locum Virgilii citatum annotavit: Sane quibus effeminatio crimini dabarur, etiam Mitra eis adscribebatur; Multa enim lectio Mitras meretricum esse docet. Hinc et meretricibus tribuit Auctor Copae, quem Virgilium fuisse vult Priscianus,Copa Syrisca, caput Graiâ redimita mitellâ,Crispum sub crotalo docta movere latus.Quô locô non accedit Barthius Scaligero, ex mitra usu anum facienti hanc delicatae nequitiae copam, cum totum Epigramma alia omnia dicat, et mitrarum usum meretricum etiam Iuvenal. firmet, Sat. 3. v. 66.---------- Pictâ lupa barbara mitrâ etc.Ob id, mollissimum habitum Baccho, Bacchantibus et Poetis, qui in Bacchi tutela, Mitras abscripsisse Antiquitatem verinsimile est, ut cohiberentur vini vapores, ne caput peterent, Eusebius Caes. Praepar. Euang. l. 2. c. 2. Seneca in Oedipo Actu 2. in Choro, v. 414.Te caput Tyriâ cohibere Mitrâ,Hederaque mollem bacciferâReligare frontem.Sextus Properr. l. 3. Eleg. 16. v. 30. de Bacchi Sacerdotibus,Cinger Bassaricas Lydia Mitra comas.Ubi Lydiam dicit, quia Lydi omnes ac Phryges olim gens utraque mollitiae infamis, mitrati fuêre: quibus Arabes addit C. Solinus c. 36. Vide Thom. Dempster. Paralip. in Ioh. Rosini Antrqq. Rom. l. 5. c. 35. et ante eum Car. Paschalium Coronarum l. 4. c. 20. Licuit tamen et Viris ferre Mitram, si non muliebrem, at muliebri similem, sed noctu, et comitem somni. Nimirum Mitra quoque significavit pileum nocturnum, uti colligitur ex Palaephato in Fab. Quia vero muliebribus mitris plerumque addebantur flores, unde πολυάνθεμοι illae dictae: hinc sactum, ut Mitra, corona plexa e fasciis, imo omnis corona vocaretur. Porro et Mitra, lamina ferri dicta, et baltheus, unde μιτροῦσθαι, armari, protegi, apud Strabon. l. 3. Imo et fascia seulamina, quae pectus muliebre tuebatur, e filo texta: intra quam ferebatur praegnantibus aerea, in ima parte ventris, maioris securitatis gratiâ, quam in primo partu Dianae appendebant. Sic apud Apollonium Rhodium l. 3. Medea venenum e radice Promethei.------- θυώδει κάτθετο μίτρῃ,Η῞τε ὁι ἀμβρισίοισι πέρι ςτέθεσσιν ἔερτο.odoratae imposuit mitrae,Quae ei circa divinum pectus conserta erat.Unde μιτρην λύειν, mitram, i. e. Zonam solvere dicebantur mulieres primum parturientes. Alcimcde apud eundem l. 1.------- -------- ᾧ ἐπὶ μούνῳΜίτρην πρῶτον ἔλυσα --------sub quo unoMitram primum soboi.Et Medaea, apud eandem, advoluta genibus Aratae, sibi adhuc mitram manere, h. e. virginitatem esse illibatam, ait l. 4.----- Ε῎τι μοι μίτρη μένει, ὡσ ἐνὶ πατρὸςΔώμασιν, ἄχραντος, καὶ ἀκήρατος ------Vide Paschalium ubi supra. Hodie in Ecclesia Romana Episcoporum peculiare capitis tegmen, est viridis galerus et Mitra, quâ nemini alii licebat olim uti, nisi ex privilegio speciali: Proin in Abbatibus eam improbat Petrus Bles. Ep. 90. et S. Bernardus Ep. 42. Est autem mitra haec Episcopalis bicornis et patulô superne curvamine hians. respondet pileo cornuto priscorum apud Ethnicos Sacerdotum, quem in Nabide, Ammonis Sacerdote, describit Sil. l. 15. v. 679. ubi inter alia ait.Casside cornigerâ dependens Infula sacrosPrae se terrores, Divumque ferebat honorem.Bacchi quoque Mitram cornutam fuisse, meminit Lucianus in Bacch. indeque is Κερασφόρος sive Corniger, cognominatus est. Non tamen eadem omnino est cum Infula, ut quidam volunt, et Silii verba indicare videntur; Infula enim fascia erat lanca, partem capitis capillô tectam ad bina tempora aperiens, utrinque adstricta ac dependente vittâ; idemque fuit in Pontifice, quod Diadema in Rege. Cum vero Phrygium dicitur Mitra, ut cum Caelestinus I. dicitur misisse S. Cyrillo Phrygium, indigitatur Mitra Phrygiô opere constans, quali post Constantini temkpora Pontifices Romani usi videntur, cum antea linea esset ac alba. Sequioribus dein seeulis aurô et attextis gemmis quoque exornari coepit, quod ante annos circiter sexcentos accidisse, scribit Onuphrius in calce libri de vocibus Eccl. Haec Ansel. Solerius l. de Pileo sect. 13. Eius certe usum ante A. C. 1000 vix Pontificibus Episcopisque tribuunt Ecclesiae Romanae Scriptores. Orientales vero Graecique Episcopi sacra faciunt nudô capite, exceptô Patriarchâ Alexandrinô, qui in capite gerit, quod ἑρὸν vocant et mitram vel cidarim reddunt, Sim. Thessalonicensis de Templo et Missa. Rutheni tamen Episcopi mitram ferunt rotundam, variis ornamentis decoratam; ut et Moscorum Episcopi, sed nigri coloris, praeter Episcopum Novogradensem, cuius mitra, adimitationem Latinorum, est alba. In Ecclesia Romana ex concessu Pontificis, Mitras gerebant Cardinales, antequam galerus iis in Concilio Lugd. A. C. 1245. esset assignatus. Sed et postea, ex serico albo Mitram illis, quoties paramentis sacris induti sunt, permisit Paulus II. A. C. 1464. De Episcopis, res nota. De Abbatibus quibusdam, vide supra, in Abbates Mitrati. Sunt praeterea multae Cathedrales, in quibus Canonici vel Dignitates, ut vocant ex Papae Honorii III. indultu, eôdem capitis tegmine operiuntur: ut sunt quatuor Dignitates Ecclesiae Toletanae, Decanus, Archi diaconus, Cantor et Thesaurarius. Similiter Prior Conventualis Ecclesiae Melitensis, item Canonici Cathedrales Ecclesiae in Sicilia Messanensis, mitris ex serico albo utuntur. Porro Dignitates Cathedral. Manfredoniae et Cathedral. S. Michaelis Montis Gargani: Canonici insuper Lugdunenses in Gallia, Comitis titulô insignes, in Ecclesia Cathedrali S. Ioannis Baptistae, omnesque Canonici Ecclesiarum Collegiatarum eiusdem Civitatis mitram gestant colore currentis diei. Sic Neapolitanae Cathedralis Canonici ex tela byssina mitram ferunt, uti ex damasceno serico Canonici Lucenses. De Canonicis Ecclesiae in Bohemia Pragensis, cum Archiepiscopo administranti, in Subdiaconatus et Diaconatus officio adsunt: de Babebergensibus, cum summae festivitates imminent; de Pictaviensibus, vide Bullas Urbani et Bonifacii, Anonymum Hansrietanum in Gebhardo Episc. Eystettensi, Alios, laudatos Carolo du Fresne in Glossario. Ut et ista addam, habent praeterea Mitrae privilegium, Praepositus Ecclesiae S. Marci Venctiis, ex indultu Alexandri III. Praepositus Ecclesiae Pragensis in Bohemia, Praepositus Collegiatae Pratensis, Visitator seu Corrector Hospitalis Neapolitani, Capellanus Regis Norvegiae, ex concessione Clemeutis V. et Thesaurarius regiae cappellae Parisiensis, ex privilegio Clementis VII. Ex Religiosis vero Generalis Monachorum Hieronymianorum in Italia, Praepositus Monasterii Chotiesconviensis et Guardianus S. Sepulchri Hierosolymae, in functionibus sollennibus. Quod enim in genere Monachis Mitram tribuit, Ordo S. Victoris Paris. MS. c. 18. et 40. de capparonibus intelligen dum ait Car. du Fresne; quo modo vox sumitur i Iure Feudali Saxonum c. 33. art. 5. Ex Laicis Mitram gessit Uratislaus Bohemorum Dux concedente id Alexandrô II. A. C. 1008. quod nemini Laicorum contigisse, refert Alexandri successor Gregorius VII. Ep. ad Ducem. Rogerio tamen Siculo idem indulsit Lucius II. apud Ottonem Frising. Sed et Mitram Franci vocabant capitis illud operimentum, quod Imperatorum Regumque coronis solet substerni etc. Coeterum Canonici mitrati omnes, in distributionibus candelarum, cinerum ac palmarum, licet mitram gerant, surgere nihilominus tenentur ac stare; ad discrimen Episcoporum, quibus sedendi ius est. Vide Dominicum et Carolum Macros in Hierolexico. Tandem et pro Diademate quoque non infrequens antiquis Mitrae notio est, Idem Solerius sect. 6. etc. Quid differat a Tiara, vide suô locô.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.